monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 85 > salCod.Sal.X,16.399 > bnf14764.24 > sectio 2 > bnf10439.170 v > bnf13027.80 > uwbM.p.th.q.1a.225 > habCod.Guelf.64Weiss..651 > cb101.42r > sectio 2 > sectio 14 > sectio 93 > sectio 31 > bnfGrec107.407 > sectio 54 > Samuelis I, 18 > sectio 50 > csg48.243 > bnf7586.184 > bnf9389.283 > sectio 113 > sectio 5 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 21
Et hoc faciam, quia desperata est plaga eius, id est, Samariae. Et idem peccatum, immo eadem poena peccati, quae evertit Samariam, veniet usque ad Iudam, et usque ad portam urbis meae Ierusalem. Ut enim Samaria subversa est ab Assyriis: ita Iuda et Ierusalem subvertentur a Chaldaeis. Quia vero Samariam, haereticorum semel intelleximus Ecclesiam, quae separata a Deo, populi facta est conciliabulum, ipse Dominus comminatur positurum se eam in pomorum custodiam, in agrum et in plantationem vineae.